Instituta saecularia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Instituta saecularia in Ecclesia Catholica Romana sunt societates ab auctoritate ecclesiastica (a Sancta Sede aut ab episcopis) erectae, quarum sodales (laici vel clerici) se per professionem consiliorum evangelicorum (vota paupertatis, oboedientiae castitatisque) Deo consecrant, sed, aliter ac sodales institutorum religiosorum, in mundo remanent nec vitam communem gerunt.

Instituta saecularia ad instituta vitae consecratae pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

  • Tertius Ordo Franciscanorum et Tertius Ordo Dominicanorum quodam modo praedecessores institutorum saecularium videri possunt.
  • Saeculo undevicesimo papa Leo XIII decreto Ecclesia Cattolica (1889) normas constituit, secundum quas instituta, quorum sodales in mundo remanere volebant, approbari potuerunt. Talia instituta, "uniones piae" dicta, auctoritati episcoporum suorum subiecta erant.
  • Anno 1947 papa Pius XII promulgavit constitutionem apostolicam Provida Mater Ecclesia, qua fundatio "institutorum saecularium" approbata est.
  • Anno 1948 idem papa Pius XII motu proprio Primo feliciter normas institutorum saecularium constituit, imprimis:
    • consecratio vera plenaquae;
    • apostolatus in mundo vias mundi adhibens ("in saeculo et ex saeculo").
  • Concilium Vaticanum Secundum: Decretum conciliare Perfectae Caritatis (cap. 11) definit:
    • "non sunt instituta religiosa";
    • "veram tamen et completam consiliorum evangelicorum professionem in saeculo ab Ecclesia recognitam secumferunt";
    • "quae professio viris ac mulieribus, laicis et clericis in saeculo degentibus, consecrationem confert";
    • "instituta propriam ac peculiarem indolem, saecularem scilicet, servent ut apostolatum in saeculo ac veluti ex saeculo, ad quem exercendum orta sunt, efficaciter et ubique adimplere valeant."

Quaedam instituta saecularia[recensere | fontem recensere]