Industrial Workers of the World

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexilla IWW in manifestatione Seattli habita.
Charta socii IWW.

Industrial Workers of the World (IWW; etiam vulgo Wobblies), sc. Operarii Industriales Orbis Terrarum, est internationale collegium opificum anno 1905 creatum. Origo nominis popularis "Wobblies" incertum est.[1]

IWW conceptum One Big Union, sc. "Unius Magni Collegii," colit; et omnes operarios in classem socialem unam conferendos, capitalismum et wage labour? abolenda ducit.[2] Democratiam laboris? (workplace democracy) generis Wobbly Shop favet, qua operarii administratores eligant,[3] necnon alias democratiae formas. Non operariis necesse est istiusmodi negotii munere fungi ut collegii IWW socii fiant,[4] sociique alio etiam collegio inesse possunt.[5]

Annibus 1910 et 1920, collegium IWW multas ex metis suis adtigit, praesertim in occidente Americano, et fines traditionales syndicatùs dividentes superavit ut operarios variis ex industriis conlatos organizaret. Culmine suo anno 1923 attacto, circa 40 000 sociorum collegio erant.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "What is the Origin of the Term Wobbly?". Industrial Workers of the World. 2011-07-14 
  2. "Preamble to the IWW Constitution". Industrial Workers of the World 
  3. Parker, Martin; Fournier, Valérie; Reedy, Patrick (August 2007). The dictionary of alternatives: utopianism and organization. Zed Books. p. 131. ISBN 978-1-84277-333-8 
  4. "(1) I am a student, a retired worker, and/or I am unemployed; can I still be an IWW member?"
  5. "(2) I am a member of another union; can I still I join the IWW?"
  6. Saros, Daniel (2009). Labor, Industry, and Regulation During the Progressive Era. Taylor & Francis US. ISBN 0-415-99679-1 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!