Imperium Accadicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Imperium Accadium)
Salire ad: navigationem, quaerere
Imperium Accadicum, Sargone regnante
Stela Naram-Sin, in qua rex barbaros Lullubi vincens depictus est

Imperium Accadicum[1][2] fuit antiqua civitas in Mesopotamia, prima vera in Medio Oriente Antiquo, quae floruit inter saecula XXIV et XXII a.C.n. Conditum est imperium a rege Sargone, qui civitates Sumerias devicit. Ille atque successores ceperunt Mesopotamiam omnem usque ad fines occidentales in Ugarit et Canaan et ad montes orientales in Elam. Tandem et Elamitae et Amorrei (Gutis ducentibus) Accadios proelio devicerunt regnumque deleverunt.

Accadii erant gens semitica, qui saeculo XXXI a.C.n. terras ceperunt in Mesopotamia, prope Kiš, ubi tandem Sargon condidit urbem Accad, quae ignota est hodie archaeologis. Mox Sargo cepit urbes Sumerias, quae ob bella rege Lugalzagesi gesta debiliores erant. Ita Sargo primo obsedit Orchoën et regem ipsum Lugalzagesi cepit, qui in catenis ductus est ad templum Illino in urbe Nippur dicatum. Tum cepit Ur, Lagaš, et Umma. Sumer capta, Sargo impetos fecit contra Elamitas in Montes Zagros et contra Amorreas urbes Eblam et Mari in Syria. Nepos et successor Sargonis, Naram-Sin putatus est maximus rex Accadiorum, ut qui cepit terras ad Mediterraneum Mare iacentes. Sed tandem, saeculo XXII a.C.n. ineunte Elamitae atque Guti bellum gesserunt contra Accadios et eos vicerunt.

Reges Accadii (chronologia media)[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "accadicus -a -um" (vb. adiect.): Martinus Hagen, Lexicon Biblicum vol. 2 (Lutetiae, 1907) coll. 14, 65
  2. "Accadii" (ethnonymum): Martinus Hagen, Lexicon Biblicum vol. 2 (Lutetiae, 1907) col. 88

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Antecessor:
Periodus archaica dynastica Sumeria
Aetas Aenea Medii Orientis
2334-2154 a.C.n.
chronologia media
Successor:
Dynastia Gutia

Roman numeral 10000 CC DD.svg