Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Lingua Accadica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Accadica
lišānum akkadītum
Taxinomia: lingua Semitica orientalis e familia Afrasiatica
Status: lingua exstincta
Sigla: 1 —, 2 akk, 3 akk
Usus
Aevum: millennia III-I a.C.n. florens; saeculo fere 1 a.C.n. exoleta
Situs: olim in Mesopotamia et ad limites Imperii Assyriorum adhibita
ab eruditis recentioribus interpretata
Litterae: Litterae Accadicae
Scriptura: Scriptura cuneiformis
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Accadica[1] seu Babylonica[2], sola ramo orientali linguarum Semiticarum a philologis attributa, ad familiam Afrasiaticam pertinet. Omnium huius familiae sermonum lingua Accadica prima in documentis memorata est, ab anno fere 2 800 a.C.n., tabulis cuneiformibus Sumericis eo aevo scriptis nomina aliqua Accadica praebentibus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "accadico" (abl. verbi adiectivi ad linguam pertinentis): Martinus Hagen, Lexicon Biblicum vol. 2 (Lutetiae, 1907) col. 65
  2. Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 193-201

Vide etiam[recensere | fontem recensere]