Ioannes Scorellus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Scorellus, ab Antonio Moro depictus.
Ianus Secundus, icon incisa secundum picturam Scorelli, cum his versibus a fratre Hadriano Mario pactis : Talis Ioannes oculis eram et ore Secundus, Festinans quintam claudere Olympiadem ; Praevenit cita mors. At, docti dextra Scorelli Quam dederat, vitam laedere non potuit.

Ioannes Scorellus, sive vulgo Jan van Scorel, natus in urbe Schoorl (in Batavia) anno 1495 et functus vita Ultraiecti die 6 mensis decembris anno 1562, erat pictor natione Batavus, qui renovavit artem pingendi in patria sua ad quam pingendi Italico ritu rationem transtulit.

Scorellus praecipue scaenas biblicas necnon vultus multorum hominum notorum sui temporis depinxit.

Erat amicus Iani Secundi quocum commercium epistolare habuit et cuius imaginem pictam usque ad tempora nostra transtulit.

Picturae[recensere | fontem recensere]

Agatha van Schoonhoven, puella amata, a Scorello depicta.
David Georgius, anabaptista, a Scorello depictus.