Res publica litteraria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Res publica litteraria, nomen est Rei publicae invisibilis sed vivax et strenua quae citra limites nationum et divisiones politicas patria communis fuit hominum eruditorum usque ad Seditionem Francogallicam.

Haec respublica communis fieri potuit propter usum communem linguae latinae.

Omnes docti huius reipublicae sese in communi patria vivere semper sensere.

Res publica litteraria deleta est propter Seditionem Francogallicam quae nationalismos et bella subsequentia suscitavit per duo saecula in Europa et quae, favens linguis nationalibus, abolivit usum linguae latinae ut nexum inter omnes eruditos.