Hydarnes

E Vicipaedia
Trilinguis inscriptio (Persice, Elamitice, Accadice) Behistuni in Irania saxo incisa. Darius Hydarnen inter socios suos nominat

Hydarnes (Persiceː Vidarna), filius Bagabigna, fuit unus e septem nobilibus Persis qui anno 522 a.C.n. die 29 septembris magum Gaumata everterunt qui sub nomine supposito fratris Cambysis Bardya regnum usurpaverat. Ita effecit ut Darius regnaret.

De rebus gestis[recensere | fontem recensere]

Primo regni anno multae seditiones ortae sunt (undeviginti proelia uno anno commississe sese iactabat Darius). Hydarnes a Dario exercitui praepositus est quem adversus regem Medorum Phraortem misit, qui e stirpe Cyaxaris sese iactabat esse Dariique imperium aspernabatur. Hydarnes victoriam die 12 Ianuarii 521 a.C.n. ad vicum Maruš rettulit, ut in inscriptione Behistunia narratur[1].

Ex tabellis Persipolitanis anno 499 a.C.n. satrapen Mediae et Armeniae adhuc fuisse apparet. Nec plura de eo accepimus.

De posteris eius[recensere | fontem recensere]

Duo filii nobis noti suntː Hydarnes Minor qui anno 490 a.C.n. Xerxe regnante Immortalibus praeerat [2], hoc est cohorti praetorianae Persicae et Sisamnes qui satrapes Ariae fuit[3]. Satrapes Tissaphernes qui Decem milia in insidias adlexit erat filius nepotis Hydarnis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. II.24-25
  2. Polyhymnia 83.
  3. Polyhymnia 66.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]