Hubertus Paschalis Ameilhon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hubertus Paschalis Ameilhon vel Hubert-Pascal Ameilhon (natus Lutetiae die 7 Aprilis 1730; mortuus 1811) fuit historicus et bibliothecarius qui ab initio apud Bibliothecam Historicam Urbis Lutetiae operatus est. Eodem tempore, commercio navigationibusque regni Ptolemaeorum studuit, et de hac re librum ab Academia Inscriptionum et Litterarum Humaniorum laureatum anno 1766 divulgavit; cui academiae se anno 1786 adiunxit. Fuit director symbolarum Suite de la Clef, ou Journal historique sur les matières du temps usque ad 1776 et Journal de l'agriculture, du commerce, des arts et des finances a 1778 usque ad 1781. Opus de antiquitate tarda a Carol Le Beau inceptam complevit; simili modo anno 1803 versiones Latinam Francogallicamque inscriptionis Tabulae Rosettanae a Gabriel de La Porte du Theil inceptas perfecit et edidit. Rebus novis in Francia motis, Commissionis ad Monumenta Artium et Scientiarum Conservanda ab anno 1793 particeps, libros ad numerum fere 800 000 incendio destinatos servavit, quos in nonnullis bibliothecis (praecipue in Bibliotheca Armamentarii) deposuit. Hanc bibliothecam ab anno 1799 direxit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dufresne, Hélène. 1962. Érudition et esprit public au XVIIIe siècle: le bibliothécaire Hubert-Pascal Ameilhon (1730–1811). Lutetiae: Nizet.