Horti pensiles Babylonis

E Vicipaedia
(Redirectum de Horti Pensiles Babylonis)
Pictura antiqua Hortorum Pensilium

Horti Pensiles Babylonis[1] (Graece: οἱ [τῆς Σεμιράμιδος] Κῆποι Κρεμαστοὶ Βαβυλώνιοι[2]), in Septem miraculis mundi, constructi erant a Nabuchodonosor II Babylonis, prope hodie Al-Hillah, Iraciae.

Apud Curtium Rufum urbem Babylonem moresque Babyloniorum describentem[3] de his hortis, quos "vulgatum Graecorum fabulis miraculum" dicit, haec legimus: "Saxo pilae, quae totum onus sustinent, instructae sunt; super pilas lapide quadrato solum stratum est patiens terrae, quam altam iniciunt, et humoris, quo rigant terras; adeoque validas arbores sustinet moles, ut stipites earum VIII cubitorum spatium crassitudine aequent, in L pedum altitudinem emineant frugiferaeque sint, ut si terra sua alerentur. Et cum vetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, haec moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere onerata est, inviolata durat: quippe XX pedes lati parietes sustinent XI pedum intervallo distantes, ut procul visentibus silvae montibus suis imminere videantur. Syriae regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriae proditum est, amore coniugis victum, quae desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis virum compulit amoenitatem naturae genere huius operis imitari."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Curtius Rufus V,1,32.
  2. Vide Hängende Gärten der Semiramis
  3. Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis 5.1.24-40

Bibliographia[recensere | fontem recensere]