Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pharus Alexandrinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Pharus (discretiva)

Pharus Alexandrinus nummo Aegyptio saec. II a.C.n. pictus

Pharus Alexandrinus (Graece: Φάρος) fuit turris ad regendos navium cursus illuminata, iuxta Alexandriam urbem Aegyptiam sita in insula Pharo (e qua appellata est). Saeculo III a.C.n. regibus Ptolemaeo I et II constructa est, architecto Sostrato Cnidio, et temporibus recentioribus inter septem mundi miracula ordinata.

Historia fabulosa originis Phari Ammianus Marcellinus praebet:

Hoc litus cum fallacibus et insidiosis accessibus adfligeret antehac navigantes discriminibus plurimis, excogitavit in portu Cleopatra turrim excelsam, quae Pharos a loco ipso cognominatur, praelucendi navibus nocturna suggerens ministeria, cum quondam ex Parthenio pelago venientes vel Libyco, per pandas oras et patulas, montium nullas speculas vel collium signa cernentes, harenarum inlisae glutinosae mollitiae frangerentur.
Ammianus Marcellinus, Res gestae 22.16.9

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!