Historia Anastasii de Honestis (Botticelli)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Historiae Anastasii de Honestis actus secundus ab Alexandro Botticelli pictus (Museum Prado Matritense)
Historiae Anastasii de Honestis actus tertius ab Alexandro Botticelli pictus (Museum Prado Matritense)
Historiae Anastasii de Honestis actus ultimus ab Alexandro Botticelli pictus (Palatium Pucci Florentiae)

Historia Anastasii de Honestis[1] (cuius nomen Italiane sonat Nastagio degli Onesti), ea historia scilicet quam Ioannes Boccacius anno fere 1350 in serie fabularum cuius titulus est Decamerone narravit, anno 1483 in quattuor tabulis ab Alexandro Botticelli confectis depingitur.

Fabula historiam iuvenis cuiusdam praebet qui, Ravennae incola, filiae Pauli Traversarii amoratus et ab ea reiectus in pineta haud longe ab urbe distantia recedit. Ibi spatians vidit equitem qui cum canibus puellam nudam insectatur et gladio interficit. Eques se puellamque mortuos confitetur et damnatos ut cotidie eandem rem facerent; puellam enim sine ratione per vitam totam matrimonium eius recusavisse. Anastasius enim statuit ad prandium in pinetis Traversarios convitare ut sub oculis amatae venatio cotidiana ageretur. Quas res observatas amata statim Anastasio nubere consentit. Tabulae a Botticelli confectae ostentant equitem qui cotidie per pineta puellam insectatur; puellam ab eo cotidie eodem loco necatam, corde exsecto canibusque iactato; prandium ab Anastasio hoc loco paratum quo convitat familiam Traversariorum, eandemque puellam rursus ab equite captam, id quod iam sub oculis amatae agitur; nuptias Anastasii denuo ab amata accepti. Tres picturae hodie Matriti in Museo Prado ostentantur; ultima autem ex hac serie, ab aliis separata, Florentiae reperitur in collectu privato.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine Latino vide e.g. Opere volgari di Giovanni Boccaccio (1827) vol. 3 p. 7

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad historiam Anastasii de Honestis spectant.