Henricus van Minderhout

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henricus van Minderhout, Proelium Lowestoftianum, circa 1665.

Henricus van Minderhout (163222 Iulii 1696 fuit Nederlandicus prospectuum maritimorum pictor, qui praecipue Brugis et Antverpiae in urbibus Nederlandiae Meridianae operam dedit.

Minderhout, Roterodami natus, Brugas anno 1652 advenit, ubi se anno 1663 cum Conlegio Sancti Lucae coniunxit. Postea, a 1672 usque ad mortem anno 1696 Antverpiis habitavit. Suae tabulae, quae plerumque magni despectus in maria et portus sunt, saepe locos adventicios phantasticosque quibus autem sunt ornamenta classica depingunt, quarum una est pictura ut in Conlegium Sancti Lucae admitteretur relata. Suae posteriores tabulae tabularum Gulielmi van de Velde Iunioris, Nederlandici marium pictoris, similes sunt. Antverpiae obiit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!