Helena Hempel

E Vicipaedia
Helena Hempel anno 1912 Cracoviae in congressu universali octavo particeps

Helena Hempel (nata die 24 Aprilis 1846 Ternov in vico quodam apud Lublinum, mortua die 20 Augusti 1936 Leopoli[1]) Esperantici fautrix et diurnaria Polonica fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Idioma Zamenhofianum anno 1899 edidicit numerum 4724 in elencho priorum esperantistarum nactura. Anno 1906 in sodalitate Leopolitana Societo Espero inter praesides electa est. Dramatiunculas nonnullas Esperanticas in scaena disposuit interdum ipsa histrioniam faciens. Ter in certamine Floraj ludoj honorata est et symbolas suas foliis Esperanticis variis publicandas tradidit.

In actis diurnis Wieniec i Pszczołka pro cultura Polonica facem in altum tollebat, quod auctoritatibus minus placuisse videtur. Cum ei nonnullas septimanas pro perseverantia nationali in carcerem vadendum esset, omnia mente vere stoica tulit. Postea confessa est eam moram in custodia actam tempus recreationis necessariae dedisse.

Ipsa plures res Lingua Internationali pepigit: novellas, dramata, monologos, comoedias, poemata.

Opera praemio honorata[recensere | fontem recensere]

  • Patrina embaraso (drama unius actus; honores anno 1920)
  • La lepora koro (novella; 1924)
  • Virino kaj vesto (observatio; 1924)
  • Ĵaluzegoj, ĵaluzoj kaj ĵaluzetoj (observationes; 1926)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]