Harpastum antiquum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Harpastum antiquum est ludus qui pila ludebatur.

Pauca scimus de harpasto antiquo. Martialis,[1] qui et ludum et pilam "harpastum" vocabat, scripsit id in pulvere ludi. Athenaeus[2] saeculo tertio scripsit harpasto antiquum nomen phaenindae esse, quod licet nobis credere ludos duos illos eosdem fuisse. Suetonius, Iulius Pollux, Clemens Alexandrinus, Athenaeusque Graece scripserunt de phaeninda; regulas autem minime explicaverunt.

Lusores pila utebantur, neque folle. Suetonius et Pollux "phaenindam" nomen suum duxisse a verbo Graeco phenakizen 'decipere' falso affirmabant; quam ob rem dixerunt propositum huius ludi decipiendum esse: "alio, simulantes in aliam partem, pilam mittunt decipientes credulum."[3] Athenaeus autem ostendit phaenindam satis violentam esse et collum vulnerare.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martialis, Epigrammata, XIV, 48.
  2. Athenaeus, Deipnosophistae, I, 14–15.
  3. Pollux, Onomasticon IX, 105.