Haematoma subdurale

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Haematoma subdurale
Haematoma subdurale cum linea media mota.
Tomographia radiis X operante imago (CT) sinistrum haematoma subdurale parietale cum linea media dextrorsum mota ostendit. Forma haematomatis lunae (de-)crescenti similis videtur.

Haematoma subdurale (ICD-10: I62.0, S06.5) est collectio sanguinis inter tabulam internam durae matris et arachnoideam mater. Saepe haematomata subduralia traumati craniocephalico sequuntur, quando venae superiores cerebri rumpunt et sanguinem in spatium subdurale emissunt. Symptomata varia sunt, ut capitis dolor, vertigo, vomitus, koma, convulsiones epilepticae. Haematomata subduralia inter subacutum, acutum, et chronicum distinguuntur. Interdum haematomate subdurali causa symptoma dementiae oberservetur.

In haematomate epidurali autem ruptura arteriarum observari potest.

Contextus anatomicus[recensere | fontem recensere]

Spatium subdurale[recensere | fontem recensere]

Spatium subdurale est pars meningum cerebri. Id est spatium potentiale sive artificiale, quia de consuetudine tabula interna durae matris et arachnoideam mater inter se tam angustissimae connectuntur, ut demum ruptura vasorum, venarum superiorum cerebri enim, cum sanguinis collectione spatium subdurale notari impetret.

Venae superiores cerebri[recensere | fontem recensere]

Venae superiores cerebri e corticibus cerebri per piam matrem et deinde per arachnoideam matrem in spatium subdurale ducunt. Illic eae in sinus sagittalem superiorem fluunt. Munus igitur est effluxus sanguinis ex partibus superioribus corticum cerebri in systema venosum. Ruptura vasorum hanc effluxum gradatim interrumpit et imaginem tumoris cerebri causare potest.

Symptomata et signa[recensere | fontem recensere]

Symptomata et signa de gradibus damni pendent, per exemplum:

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!