Mare Hadriaticum

E Vicipaedia
(Redirectum de Hadriaticum mare)
Salire ad: navigationem, quaerere
Mare Hadriaticum ex spatio cosmico visum
Fons:NASA

Mare Hadriaticum, etiam Mare Apulicum ab Horatio dictum, pars septentrionalis est Mediterranei maris, quae inter Italiam et Illyricum posita est.

Descendit nomen ex urbe Hadria vel Adria, Venetiae urbi et Pado flumine proxima, ab Etruscis condita. Olim tantum septentrionali parti Hadriatici maris hoc nomen erat.

Navigatores prisci Graeci hoc mare etiam Satournios Pelagos (i.e. Mare Saturnium) nominaverant, ac eius protonymum antiquissimum "Taratta" orginis Pelasgicae vel Liburnicae fuisse videtur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hadriaticum Mare spectant.