Habinnas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Habinnas cum Scintilla a Normanno Lindsay anno 1922 pictus

Habinnas est persona Satyricon Petronii, amicus Trimalchionis et (sicut ille) sevir qui ultimus venit cum muliere Scintilla in cena Trimalchionis et novendial a Scissa datum describit. Adventus Habinnae cum irruptione Alcibiadis in Symposio a Platone descripto ab Averil Cameron adsimilatur.

In pellicula anni 1969 titulo Fellini Satyricon persona Habinnae a Iosepho Sanvitale agitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • William Arrowsmith, "Luxury and Death in the Satyricon" in Arion vol. 5 (1966), pp. 304-331
  • Harry C. Schnur, "The Name Habinnas" in Classical Weekly vol. 47 (1954) p. 199
  • Averil Cameron, "Petronius and Plato" in Classical Quarterly n.s. vol. 19 (1969) pp. 367-370