Gylfaginning

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina usque elaboratur...
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.
Gylfi in errorem inductus est

Gylfaginning, Gylfis dolus aut Gylfis captio est nomen narrationis quae pars Eddae Minoris est. A Snorrone Sturlaeo scripta est circa saeculum duodecimum, ut prima pars compilationis mythologicae nomine Edda.

Narratio est etiam mythologiae Nordicae breviarium. Narrat res gestas deorum Nordicorum per dialogum percontativum itaque summi momenti fabulas Nordicas enumerat.

Summa[recensere | fontem recensere]

Gylfes rex Suecorum decipitur a Gefione dea Ansium, inde consternatione se rogat utrum dei semper per dolos id quod velint capiant. Itaque vela dat ad Asgarthum domum deorum ut responsionem eorum accipiat. Sed dei viam Gylfis ita confundunt ut ad castellum ignotum adveniat, cuius in limine homini cuidam obviam it, qui rogat quod sibi nomen sit. Tunc Gylfes dicit se Ganglerium appellatum esse. Deinde Ganglerius in castellum infertur ubi illi tres homines sedentes se ostendunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]