Gossypium (genus)
E Vicipaedia
| Gossypium | |
|---|---|
| Gossypium barbadense | |
| Taxinomia | |
| Regnum: | Plantae |
| Divisio: | Magnoliophyta |
| Classis: | Magnoliopsida |
| Ordo: | Malvales |
| Familia: | Malvaceae |
| Subfamilia: | Malvoideae |
| Tribus: | Gossypieae |
| Genus: | Gossypium L. |
Gossypium est genus fruticum familiae Malvacearum. Huius generis sunt et variae xylorum species, quorum e seminibus xylinon paratur.
Species [recensere]
Ad genus Gossypium pertinent 39 aut 40 species plantarum, quarum nonnulli cultivantur, alii autem silvatice crescunt. Inter quas habetis:
- Genera in mercatura utilia (de quibus vide et xylon)
- Gossypium arboreum L. – origine Subcontinente Indico
- Gossypium barbadense L. – origine America Meridionali tropica
- Gossypium herbaceum L. – origine Africa et Arabia
- Gossypium hirsutum L. – origine America Media; species hodie latissime culta
- Genera in mercatura inutilia
- Gossypium australe F.Muell. – origine Australia boreoccidentali
- Gossypium darwinii – origine insulis Galapagensibus
- Gossypium sturtianum J.H. Willis – origine Australia
- Gossypium thurberii Tod. – origine Arizona et Mexico septentrionali
- Gossypium tomentosum Nutt. ex Seem – origine insulis Havaianis