Gonur

Coordinata: 38°12′36″N 62°02′06″E / 38.21°N 62.035°E / 38.21; 62.035
E Vicipaedia
Gonur Tepe (Turcomannia )
Gonur Tepe
Gonur Tepe
Situs in Turcomannia

Gonur (Russice Гонур-депе) est locus archaeologicus Turcomanniae, prope ad Margum flumen situs, ubi reperta est urbs munita quae aevo aëneo inter annos circiter 2 100 et 1 700 a.C.n. frequentabatur. Locum capitalem censetur culturae complexusque archaeologici Bactriae et Margianae.

Victor Sarianidi apud Gonur vestigia repperit confectionis potionum, quas mixturas fuisse proposuit Ephedrae e.g. intermediae cum Papavere somnifero et Cannabi sativa. Inventio Ephedrae, Papaveris, Cannabidis ab aliis eruditis non iam confirmatur.[1] Sarianidi hanc mixturam eandem fuisse atque haoma Zoroastrianorum (cf. soma Hinduisticum) proponit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sarianidi (2003); Bakels (2003); cf. Asko Parpola, "The coming of the Aryans to Iran and India" in Studia Orientalia vol. 64 (1988) p. 236

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Despectus in ruinas urbis Gonur

Nexus externi[recensere | fontem recensere]