Gnaeus Acerronius Proculus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gnaeus Acerronius Proculus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filia eius anno 59 ut amica Agrippinae Minoris in naufragio a Nerone imperatore ad mortem matris fabricato mortua est[1]. Filius Gnaeus Acerronius Proculus Claudio vel Nerone regnante proconsul Achaeae factus est.

Consulatus[recensere | fontem recensere]

Anno 37 consul ordinarius factus est. Cum fasces gereret, Tiberius imperator 16 Martii mortem obiit. Quamquam senatus Caligulae successori statim consulatum obtulit, hic post sex menses Acerronii consulis summum magistratum sumpsit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XIV 5-6
  2. Cassius Dio LIX 6,5


Antecessores:
Sextus Papinius Allenius et Quintus Plautius
Consul
37
cum
Gaio Petronio Pontio Nigrino
Successores:
Marcus Aquila Iulianus et Gaius Nonius Asprenas