Gerhardus Gies

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gerhardus Gies (ad dextram) anno 1990

Gerhardus (Theod. Gerd) Gies (natus 24 Maii 1943 Stendaliae) vir publicus Germaniae et sodalis CDU est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem adeptus est, Gies annis 1963 - 1969 medicinae veterinariae studebat et anno 1973 doctor promotus est. Deinde ad annum 1990 oppido Osterburg et Stendaliae veterinarius laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iam anno 1970 Gies sodalis CDU Rei Publicae Democraticae Germanicae fuit, quae factio ante annum 1989 omnino de SED factione dependebat. Ab anno 1987 praeses suae factionis pagi Stendaliae fuit. Mense Martio anni 1990, post eversionem rerum in RDG, legatus Camerae Popularis RDG primo tempore libere electae factus est. Autumno 1990 praeses CDU in Saxonia-Anhaltino et 28 Octobris praeses ministrorum electus est. Gies autem legatus senatus terrae electus non erat. Itaque nonnullos legatos suae factionis ad magistratum dimittendum coegit dicens eos vigiles tecti pristinae dominatus communistae fuisse. Ita Gies legatus suffectus in senatum terrae est. Id cum notum fieret, Gies 3 Iulii 1991 ipse a magistratibus suis se recedere coactus est. Legatus senatus terrae autem ad annum 1998 mansit.

Post magistratus publicos[recensere | fontem recensere]

Gies nunc pro societate energiae laborat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]