Christopherus Bergner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Christopherus Bergner anno 2014

Christopherus (vulgo: Christoph) Bergner (natus 24 Novembris 1948 Cygneae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Maturitatem anno 1967 adeptus Bergner Ienae Salinis Saxonicisque agriculturae studebat et ab anno 1974 instituto Biochemiae Salinis Saxonicis laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bergner 1971 sodalis CDU Rei publicae Democraticae Germanicae factus est. Cum res novae anno 1989 studebantur et sodalis Fori Novi fiebat. Anno 1990 legatus CDU in senatum terrae Saxoniae-Anhaltini electus est. Ab anno 1991 ibi praeses legatorum suae factionis factus est. 15 Decembris 1993, cum Wernerus Münch (CDU) praeses ministrorum propter stipendia maiora administeriorum a magistratu se recedere coactus est, Bergner eius successor electus est. Sed iam 21 Iulii 1994 post electionem perditam honorem amisit. Reinhardus Höppner (SPD) eius successor fiebatur. Iterum praeses legatorum CDU creatus est. Ab anno 2002 Bergner in Dietam Foederalem Germaniae ab electoribus missus est et adhuc sedem tenet. 23 Novembris 2002 ab Angela Merkel cancellaria foederali secretarius statalis in Administerio Foederali rerum Internarum nominabatur. Etiam comitiis 22 Septembris 2013 legatus ad Dietam Foederalem electus est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Christopherus Bergner spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]