Gazella
E Vicipaedia
| Gazella | ||||||||||||||
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
| Taxinomia | ||||||||||||||
|
||||||||||||||
| Species | ||||||||||||||
|
Complures, vide textum |
Gazella (Arabice: غزال ġazāl) est genus animalium ruminantium cornigerarum. Hodie hoc in genere 13 fere species includuntur, sed haud pridem cunctae quoque species generum Eudorcas, Nanger et Procapra inter gazellas numerabantur. Quae omnes etiam nunc communiter "gazellae" vel dorcades appellantur.
Gazellae sunt cursores perceleres, quarum aliquae celeritates plus quam 80 chiliometrorum per horam per longum tempus sustentare possunt.[1] Inveniuntur in desertis, savannis et virectis Africae, sed etiam Orientis proximi, Asiae meridionalis mediaeque, et Indiae. Vivere solent in gregibus pascentes herbas et folia tenuia.
[recensere] Species
Haec species inter Gazellas, in duo subgenera divisae, numerantur[2]:
- Subgenus Gazella
- Subgenus Trachelocele
[recensere] Pinacotheca
[recensere] Notae
- ↑ The Twisted Mind Emporium: Weird Science: Fast Animals (Anglice)
- ↑ Antilopinae. die 2008-07-01 lectum