Jump to content

Fundus Animalium

E Vicipaedia
(Redirectum de Fundus animalium)
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Fundus Animalium[1] (Anglice Animal Farm) est satura allegorica de totalitarianismo Sovietico a Georgio Orwell scripta. Eventa in libro narrata ad ea quae in Unione Sovietica agebantur alludunt, Iosepho Stalin dictatore. Orwell, socialista democraticus, multos annos sodalis factionis Independent Labour Party criticus erat Stalini, et suspicabatur Stalinismum Muscoviticum? post quod? in bello civili Hispanico ei accidit.

Cave: Fabula actio infra sequitur.

Cum fundi porcus honoratus Old Major (Maior Vetus) conventum egisset omnium animalium Manor Farm (Fundus Manerii), eis dixit de somnio ubi homines absunt et bestiae liberae vivunt pace harmoniaque. Homines vocavit parasitos et cantum revolutionarium bestiis docuit nomine "Beasts of England" (Bestiae Anglicae).

Old Major mortuo tribus post diebus, duo porci iuvenes - Snowball (Nivaticum) et Napoleon - regimen sumpserunt, eius somnium in philosophiam completam convertentes. Bestiae fame laborantes noctu coortae sunt, agricolamque Dominum Jones, uxorem, atque corvum domesticum Moses e fundo egerunt. Postea fundus renominatus est Animal Farm.

Septem Mandata philosophiae novae Animalismi in muro horrei scripsa sunt. Septimus atque maximi momenti dicit omnes bestias esse aequales. Omnes laborant, sed equus Boxer (Pugil) plus quam suam partem egit, proverbiam sumens Plus laborabo.

Fundus Bestiarum bene incepit: Snowball aliis bestiis artem legendi scribendique docuit (sed pauci extra porcos bene didicerunt), cibus multus est ob messem bonum, et fundum totum bene regebatur. Interim, Napoleon catulos canum seduxit, secreto eos educans. Cum Dominus Jones fundum recipere conatus est, bestiae eum superaverunt in "Proelio Bubilis."

Napoleon tamen Snowballque inter se contenderunt de fundum regendi. Cum Snowball consilium suum ventimolinae aedificandae explicuit, Napoleon id statim opposuit. Vehementi oratione pro ventimolina a Snowball data, Napoleon novem canes aggressivos incitavit, qui Snowball ex fundo egerunt. Snowball absente, Napoleon dixit se dux fundi esse, et regimen mutare incepit. Iam nulla conventa agenda fuerunt; porci fundum regunt.

Postea Napoleon consilium de ventimolina mutavit, per suum interpretem Squealer (Grunnitor) dicens eam esse suam notionem atque Snowball eum imitavisse. Vita faciliore promissa, bestiae omnes laboraverunt ut ventimolinam construant, sed a tempestate violenti suam operam destructus esse invenerunt. Propinqui agricolae de muris tenuibus locuti sunt, sed Napoleon et Squealer bestias certiores fecerunt quod Snowball eam destruxit. Snowball in infamiam posito, Napoleon fundum expurgare incepit, bestias occidens quae se cum Snowball cooperatas esse dixerunt. Interea Boxer alteram proverbiam sumpsit, Napoleon numquam errat.

Napoleon sua potentia peius usus est, et difficilius aliis bestiis fuit in fundo vivere; porci strictius eas retinuerant, sibi privilegia praeferentes. Porci historiam rescripserunt, calumnias in Snowball aggerentes et ornamenta in Napoleon. Squealer omnia revelata defendit; aliquoties etiam Septem Mandata in horreo mutavit ut res a porcis gesta defendat—exempli causa, "Nulla bestia alcoholis bibito" in "Nulla bestia alcoholis bibito nimis." Cantus "Beasts of England" vetitus est (quia Fundus Bestiarum iam constitutus fuit), a carmine Napoleon magnificanti substitutus, qui propius modo hominum vivebat. Bestiae, quae fame, frigore, nimioque opera laborabant, adhuc credebant se melius esse quam cum sub Domino Jones vixerunt. Squealer male usus est memorias peiores bestiarum, numeros qui se semper meliorari dixerunt faciens.

Dominus Frederick, unus ex duobus propinquis agricolis, Napoleon fraudavit materiem monetis falsis emens, deinde fundum oppugnavit, pulvere displosivo utens ut ventimolinam nuper renovatam destruat. Bestiae fundi postremo proelium vixerunt, sed non sine molesto; multae laesae sunt. Boxer tamen plus laborabat usque tandem, ventimolinam construens, collapsus est. Napoleon raedam arcessivit ut Boxer ad veterinarium vehatur, bestiis dicens apud eum melius ibi fore. Benjamin tamen animadvertit raedam inscriptam esse Alfredi Simmonds, equicidae atque glutinarii, sed non potuerunt eum servare. Squealer mox dixit raedam esse nuper a veterinario emptam nondumque repictam, deinde narravit de Boxer mortuo sub medicina peritissima. Re vera, porci Boxer vendiderunt ut plus vischii habeant.

Multis annis praeteritis, porci didicerunt recte ambulare, flagellis uti, et vestimenta gerere. Septem Mandata reducta in unum sunt: Omnes bestiae aequales sunt, sed nonnullae bestiae aequaliores sunt quam aliae. Napoleon convivium coegit porcis et hominibus regionis in fundo propinquo. Ei gratulaverunt ob bestias totius Angliae vehementissime laborantes cum minimo cibo. Napoleon se dixit nunc hominum socium esse, contra classes operarias et humanas et bestiales. Res novas deinde abolevit, fundum renominans Manor Farm.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]