Foreign Correspondent (pellicula 1940)

E Vicipaedia
Joel McCrea partes agens Ioannis Jones relatoris rerum externarum.

Foreign Correspondent (fere 'Relator externarum rerum') est pellicula actuosa atque oblectatoria, cui Alfredus Hitchcock anno 1940 faciendae moderatus est — pellicula eiusdem generis, cuius exempla sunt The 39 Steps (1935) et North by Northwest (1959), Torn Curtain (1966). In hac fabula cinematographica relator Americanus, vir liber curis cupiditatibusque politicis, in Europam mittitur, qui minas belli scrutetur. Qua fabula speculatoria Hitchcock Civitates Foederatas Americae, ut bello exardescenti interveniret, sollerter hortari conatur.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Fabula posita est in anno 1939 ante initium secundi belli mundani. Nam medio mense Augusto dominus Powers, editor New York Morning Globe ephemeridis, pertaesus nuntiorum ex Europa venientium, in Europam fervescentem mittit criminum relatorem Johannem Jones sub nomine falso Huntley Haverstock, qui ibi de rebus Europaeis referat. Primus labor eius est interesse prandio a Stephano Fisher, duce Factionis pacis universalis, in honorem legati Batavici Van Meer dato, in quo sperat se legatum percontari posse. (Sed Fisher, insciis Jones et Van Meer, re vera speculator et activista Germanicus est.)

Jones et Van Meer eadem taxiraeda ad prandium vehuntur, sed hic potius de pulchritudine naturae quam de imminenti bello loquitur. In prandio autem Van Meer necopinato e conspectu abscedit, sed eius repertinam absentiam parum animadvertit Jones, quippe qui a Carola filia Stephani Fisher oculos avertere nequeat.

Scott ffolliott, Carola Fisher et Joannes Jones sicarium persequuntur.

Mox autem Jones Amstelodamum proficiscitur denuo visurus Van Meer acroasim habentem in colloquio Factionis pacis. Sed Van Meer, quem Jones extra aulam aedificii salutat, eum adgnoscere non videtur. Subito quidam photographus studiosus legato Van Meer adpropinquat eumque occidit pistolio sub camera bene occulto. Protinus exinde Jones, Carola et Scott ffolliott relator amicus autocinetum sicarii fugientis persequuntur, sed ruri percussorem paene amittunt, donec Jones eum cum sociis in ventimola se abdere animadvertit.

Carola et ffolliott auxilium petitum eunt. Jones autem in ventimolam inrepit. Locos clam scrutatus Van Meer vivum in parvo conclavi invenit, unde intellexit virum coram testibus occisum fuisse impostorem. Jones senem medicamento stupefactum relinquere cogitur et ipse aegre effugit. Cum Carola et ffolliott cum biocolytis redeunt, iam discesserat grex scelestorum abducto Van Meer.

Paulo post Jones, postquam in deversorium reversus est, a duobus speculatoribus biocolyti speciem gerentibus visitatur, qui eum abducere cogitant. Sed Carola adiuvante effugit.

Deinde Jones et Carola nave in Angliam vehuntur, et in turbida tempestate navigant. Jones nuptias Carolae proponit, et Carola propositum accipit. Ubi perventum, domum petunt Carolae patris. Intus autem Jones virum adgnoscit, Krug nomine, quem in ventimola malefactis operam dare viderat. Fisher, de hac re ab Jones certior factus, stipatorem Rowley dat, qui eum tueatur, sed re vera Rowley, unus ex speculatoribus, occidendi occasionem quaerit. Postremo quidem ipse de turri Vestmonasteriensi forte decidit.

Qua re adducti Jones et ffolliott persuasum habent Stephanum Fisher proditioni parandae operam dare. Itaque hoc ineunt consilium: Jones Cantabrigiam deferat Carolam; ffolliott abductionem Carolae mentiatur, ut Fisher ubi Van Meer detineatur detegat. Sed parum processerunt, nam cum Carola praeter exspectationem Cantabrigia domum ad patrem revertitur, abductionem factam non esse patefit. Qua de causa ffolliott festinanter excedit. Tandem ffolliott, ubi Van Meer captivus detineatur, cognoscit: nam in deversorio clauso habetur eo consilio, ut fortasse excruciatus clandestinam patefaciat tesseram, qua Germani, si bellum exardescat, suo commodo uti possint. Sed Van Meer ne stupefacus quidem pharmaco tesseram arcanam patefacere voluit. Cum quidem in eo est, ut excruciatus tesseram dicat, ffolliott pistolio detentus per fenestram fugit. Cum biocolytis iterum revertitur, sed speculatores iam effugerunt.

Britannia et Francia bellum indicunt Germaniae. Fisher cum Carola in Civitates Foederatas fugiunt scapha aligera, sed Jones et ffolliott eadem navicula aerea eos sequuntur. Fisher, cum intercepto telegrammate ad ffolliott misso certior fit Van Meer se recepisse nuntiasseque se a Stephano Fisher abductum esse, intellexit se mox captum iri. Itaque Carolae filiae suae causas perfidiosi facinoris sui confitetur. In hoc discrimine rerum Jones suum amorem Carolae confirmat. Tum recenti re navis deletrix Germanorum bombis emissis aeronavem ferit, quo facto in mare praecipitatur. In hac immortali et celebri scaena periculi maritimi vectores prout possunt in alam aeronavis recipere se conantur. Fisher animadvertens alam non omnes sustinere posse se immolare statuit et consilio in mare lapsus in undas mergitur.

Navis Americana superstites servat. Nauarchus, ad impartialitatem Americanorum provocans, relatoribus interdicit usum instrumenti communicatorii, quo Jones relationem suam reservare possit. Attamen Jones, adiuvantibus ffolliott et Carola, res in Europa gestas per telephonum celatum cum domino Powers communicant. Deinde Jones in Angliam reversus relator belli factus cum Carola in directa transmissione radiophonica Civitates Foederatas Americae hortatur, ut interventione facta, ne Londinium ab hoste pilis incendiariis bombardetur, impediant. Dum loquitur, exstinguuntur lumina officinae rdiophonicae, nec non vox relatoris ... solum crepitus bombarum undique sonat. (Et post unam septimanam re vera Londinium bombis pluere coepit.)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Harris, Robert A. & Lasky, Michael S. (1976) The Films of Alfred Hitchcock. The Citadel Press.