Final Fantasy III

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Final Fantasy III (Iaponice: ファイナルファンタジーIII, Fainaru Fantajī Surī) (Latine sit Phantasia Finalis III) est ludus electronicus personarum creatus editusque est a Square anno 1990 pro Nintendo Family Computer et est tertius ludus in serie Phantasia Finalis. Primus numeratus ludus Phantasiae Finalis ostendere systema mutandi classes est.

In fabula, quattuor orphani eunt ad crystallum lucis. Hoc crystallum eis dat vim suam et dicit aequilibrium mundi eis restaurandum esse. Significantiam pronuntiorum crystalli scientes, quattuor orphani narrant parentibus eorum de missione sua. Dehinc eunt exploratum mundum restauratumque aequilibrium.

Ludus divulgatus est in Iaponia die 27 Aprilis 1990. Numquam divulgatus erat extra Iaponiam ante divulgandum recreationem pro Nintendo DS die 24 Augusti 2006. Ante eum tempus Phantasia Finalis III fuit solus ludus Phantasiae Finalis non divulgatus in America Boreali aut in Europa.