Festum Wartburgense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Festum Wartburgense conventus plures studiosorum in Castello Wartburgensi nominabantur. Annis 1817, 1848, 1929 atque 1948 iuvenes eo convenerunt.

Festum anni 1817[recensere | fontem recensere]

Studiosi in Castellum Wartburgense veniunt.

Hoc festum clarissimum est. Stusiosi annum trecentesimum a die quo Martinus Luther thesas reformationis promulgaverat (1517) et secundum post Pugnam Lipsiensem (1813) festo patriotico celebrare voluerunt et die 18 Octobris 1817 in castellum Wartburgense convenerunt. Postulaverunt, ut pro civitatibus Germaniae constitutiones decernerentur. Praeterea et libri combusti sunt, quos studiosi contra amorem patriae scriptos putaverunt ut e.g. scripta Augusti de Kotzebue, qui anno 1817 a Carolo Ludovico Sand necatus est. Principes et ministri civitatum Germaniae valde ab hoc festo perterriti sunt et studiosos, qui interfuerunt, persecuti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]