Federicus Morellus (filius)

Latinitas bona
E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Wikidata Federicus Morellus (filius)
Res apud Vicidata repertae:
Federicus Morellus (filius): imago
Federicus Morellus (filius): imago
Nativitas: 1552, 1552; Durocatalaunum
Obitus: 27 Iunii 1630;
Patria: Francia

Familia

Genitores: Fédéric Morel;

Federicus Morellus filius[1] (natus 1552 Durocatalauni; mortuus die 27 Iunii 1630) fuit unus e maximis litterarum Graecarum patrologiaeque peritis sui temporis. Praeclarae sunt eius editiones et versiones apologetarum, patrum Ecclesiae, necnon antiquorum philosophorum scriptorumque.

Vita[recensere | fontem recensere]

Federicus Morellus fuit filius Federici Morelli Patris dicti (nati 1523 in Campania francica – mortui 1583). Circa 1550 filiam Michaelis Vascosani praeclari typographi uxorem duxerat, anno 1557, in via S. Ioannis Bellovacensis nuncupata suum negotium aperuit, anno 1571 regius typographus factus est et (inter alia) Declamationes Quintiliani, necnon scripta Philiberti Delorme de architectura edidit. Sic Federicus Morellus filius patria incepta persecutus est. Magister artis oratoriae factus est apud Collegium Franciae.[2]

Opera[recensere | fontem recensere]

Morellus edidit, vertit et explanavit inter alia opera Aristotelis, Dionis Chrysostomi, Strabonis, Plutarchi, Maximi Tyrii, Libanii, Hieroclei, Theodoretique. Etiam commentarium Psalmorum composuit.[3] Praeclara autem editio eius est christianorum Apologetarum secundi saeculi, quam intitulatam Corpus Apologetarum primum edidit Lutetiae anno 1615, deinde annis 1636 et 1686 Wittenbergae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Federic' Morellus Federici nobilis genere Campani filius": vide imaginem nostram
  2. cf. Encyclopedia Britannica 1911
  3. cf. Encyclopedia Britannica 1911

Nexus externi[recensere | fontem recensere]