Latinitas bona

Collection des Universités de France

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Volumina aliqua seriei Budé
Editio anni 1925

Collection des Universités de France ("Bibliotheca universitatum Franciae") est series textuum Graecorum et Latinorum sub patronatu associationis Gulielmi Budaei confecta, a societate editoria Les Belles Lettres divulgata, anno 1920 incepta. Series titulum in extenso habet Collection des Universités de France publiée sous le patronage de l'Association Guillaume Budé; communiter Collection Budé ("Bibliotheca Budaei") appellatur. Eae editiones textum vel Graecum vel Latinum praebent una cum versione Francogallica, apparatu critico Latine confecto, necnon praefatione et commentario Francogallice elaboratis.

Natura seriei[recensere | fontem recensere]

Volumen primum fuit Hippias minor Platonis, a Mauritio Croiset conversus, tegmine noctuam Atheniensem praeferens. Paullo postea producitur primus liber seriei Latinae, De rerum natura Lucretii, ab Alfredo Ernout conversus, tegmine lupa Romana ornatus.

Exemplum librorum Budé non immutatum est ab anno 1920. In pagina dextra est textus Graecus aut Latinus. Editiones semper integre statuuntur, secundum manu exaratos libros habitos utilissimos: pelliculae librorum manu scriptorum praecipuorum efficiuntur ad textum restituendum antiquissimum e codicibus ad nos traditis (recensor idcirco constituit stemma codicum). Apparatus criticus textu subiungitur, indicatis variis lectionibus. In sinistra pagina est versio Francogallica. Titulo verso hae verba apparent: "Secundum decreta Societatis Guillaume Budé, hic liber submissus est approbationi consilii ad artem pertinentis, quod commisit X correctori ut eum emendet et exploret eius exemplaria conjuncte cum Y editore et interprete."

Hodie plus octingentorum librorum editi sunt (paullo plus Graecorum quam Latinorum). Series etiamnunc pertinet ad omnia publicanda quae scripta sunt Graece et Latine usque ad medium saeculum sextum p.C.n. (usque ad Iustinianum principem).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]