Epulum apud Cappellettos celebratum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Romeo and Juliet: actus I scaena 5": apud Cappellettos Romeus Iuliettam primum cognoscit. Impressum post Gulielmum Miller anno 1789 factum

Epulum apud Cappellettos celebratum in omnibus fontibus describitur in quibus amores Romei et Iuliettae enarrantur; ibi enim Romeum Iuliettamque primum se vidisse et in amorem cecidisse confitetur. De hoc epulo, in quo paullo post diem nativitatis Christi celebrantes modo Italiano figuras suas dissimulabant, legendum est enim in libello Historia novellamente ritrovata di due nobili amanti anno fere 1530 divulgato, auctore Ludovico da Porto (carnevale .. in casa messer Antonio Cappelletti).

Retractatur, auctore Matthaeo Bandello, in collectaneo Novelle anno 1554 edito (titulo fabulae "La sfortunata morte di due infelicissimi amanti, che l'uno di veleno, e l'altro di dolore morirono"); rursus versione Francogallica Petri Boaistuau in collectaneo Histoires tragiques anno 1559 divulgato (titulo fabulae "Histoire ... de deux amants, dont l'un mourut de venin, l'autre de tristesse"); rursus versione Anglica Gulielmi Painter quam anno 1567 scripsit, titulo The Goodly Hystory of the True and Constant Love between Rhomeo and Julietta; etiam in carmine Arthuri Brooke titulo The Tragicall Historye of Romeus and Iuliet, anno 1562 divulgato; denuo in ludo scaenico Gulielmi Shakesperii Romeo and Juliet (act. 1 sc. 5) anno fere 1592 docto primumque anno 1597 edito.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.