The Tragical History of Romeus and Juliet

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Titulus The Tragical History of Romeus and Juliet [1562]

The Tragical History of Romeus and Juliet (orthographia originali The Tragicall Historye of Romeus and Iuliet) est carmen narrativum ab Arthuro Brooke scriptum, anno 1562 divulgatum. Historiae origo est fabula quaedam, e narratione Italiana Ludovici da Porto anno fere 1530 sub titulo Historia novellamente ritrovata di due nobili amanti exscripta, quam Matthaeus Bandello in collectaneo Novelle anno 1554 comprehenserat (titulo renovato "La sfortunata morte di due infelicissimi amanti, che l'uno di veleno, e l'altro di dolore morirono"). Brooke autem haud textu Italiano usus est, sed versione Francogallica (titulo "Histoire ... de deux amants, dont l'un mourut de venin, l'autre de tristesse") quam Petrus Boaistuau in collectaneo suo Histoires tragiques anno 1559 inclusit.

Nomina protagonistarum sunt Romeus et Juliet. E lectura carminis a Brooke compositi Gulielmus Shakesperius anno fere 1592 ludum scaenicum Romeo and Juliet elaboravit.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • 1562 : The Tragicall Historye of Romeus and Iuliet Londinii: in aedibus Richardi Tottelli
  • 1875 : P. A. Daniel, ed., Romeus and Juliet, Arthur Brooke; Rhomeo and Iulietta, William Painter. Londinii: New Shakspere Society Textus apud archive.org
  • 1908 : J. J. Munro, ed., Brooke's "Romeus and Juliet", being the original of Shakespeare's "The Tragedy of Romeo and Juliet". Londinii: Chatto and Windus
  • 1957 : Geoffrey Bullough, ed., Narrative and Dramatic Sources of Shakespeare. Vol. 1

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alessandro Torri, ed., Giulietta e Romeo: novella storica di Luigi da Porto di Vicenza ... aggiuntavi la novella di Matteo Bandello su lo stesso argomento .... Pisis, 1831 (Textus apud Google Books)