Elizabetha Hazelton Haight

E Vicipaedia
Wikidata Elizabetha Hazelton Haight
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Februarii 1872; Auburn
Obitus: 15 Novembris 1964; Beacon
Patria: Civitates Foederatae Americae

Elizabetha Hazelton "Hazel" Haight (nata Elizabeth Hazelton Haight, Alburni in Novo Eboraci die 11 Februarii 1872; mortua Beacon in Novo Eboraci die 15 Novembris 1964) fuit Latinista, philologa rerum classicarum, et academica Americana, quae Latinae docendae favebat. Plurimum sui cursús vitae in Collegio Vassarensi Poughkeepsie in oppido Novi Eboraci professor degebat. In Collegio Vassarensi anno 1890 matriculavit, et gradum A.B. anno 1894 accepit. Ad Universitatem Cornellianam migravit, ubi cum Carolo E. Bennett studuit, et PhD anno 1909 accepit, dissertatione de The Sea in Greek Poetry (de 'mari in poesi Graeca') scriptá.[1][2]

Libri editi[recensere | fontem recensere]

  • Vassar, cum James M. Taylor. Novi Eboraci: Oxford University Press, 1915.
  • The Autobiography and Letters of Matthew Vassar. Novi Eboraci: Oxford University Press, 1916.
  • Life and Letters of James M. Taylor. Novi Eboraci: E. P. Dutton & Company, 1919. OCLC 3433918.
  • Italy Old and New. Londinii: Stanley Paul & Co., 1922.
  • Horace and His Art of Enjoyment. Novi Eboraci: Dutton, 1925. OCLC 250063956.
  • Apuleius and His Influence. Novi Eboraci: Longmans Green & Co., 1927. OCLC 367528670.
  • Romance in the Latin Elegiac Poets. Novi Eboraci: Longmans Green, 1932. OCLC 938038.
  • Essays on Ancient Fiction. Novi Eboraci: Longmans Green, 1936. OCLC 39970129.
  • The Roman Use of Anecdotes in Cicero, Livy and the Satirists. Novi Eboraci: Longmans Green, 1940.
  • Essays on the Greek Romances. Novi Eboraci: Longmans, 1943. OCLC 251464618; iterum Port Washington Novi Eboraci, 1965.
  • More Essays on the Greek Romances. Novi Eboraci: Longmans Green, 1945. OCLC 459716756.
  • The Symbolism of the House Door in Classical Poetry. New York, Longmans Green, 1950. OCLC 906181909.
  • Aspects of Symbolism in the Latin Anthology and in Classical and Renaissance Art. New York, Longmans Green, 1952.
  • Pseudo-Callisthenes, Life of Alexander. New York, Longmans, 1955. OCLC 459039241.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Erck, M. E.; Erck, T. H.; Ryberg, I. S.. "Haight, Elizabeth Hazelton, 1872-1964 - Memorial Minute". Vassar College 
  2. Lateiner, D. (1996–1997). "Elizabeth Hazelton Haight (1872-1964)". The Classical World 90 (2/3): 153–166