Eduardus Bairstow

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Eduardus Cudbertus Bairstow (natus in Huddersfield 22 Augusti 1874 - mortuus Eboraci 1 Maii 1946) fuit organista et compositor musicae ecclesiasticae Anglicanae.

Arti organi canendi studuit, docente Ioanne Farmer apud Collegium Balliolense in Oxonia, et post tirocinium in Abbatia Visimonasteriensi sub Frederico Bridge, studuit musicae theoriae apud Universitatem Dunelmensem ubi ad gradum Baccalaurei Musicae in 1894 pervenit. Ab 1913 usque ad mortem fuit organista Monasterii Eboracensis et in 1932 in ordinem equestrem receptus est. Notus ob brevitatem et inurbanitatem moris non semper alios devinciebat. Cum quaesitus sit an vellet exemplum sequi praecessoris eius Tertii Noble emigrando ad SUA, respondit se potius ad Diabolum iturum. Amicus eius optimus fuit Doctor Moody, organista Cathedralis Rhypensis.

Opera notissima sunt antiphonae liturgicae, inter quas "Blessed City heavenly Salem" et "Let all mortal flesh keep silence" celeberrimae sunt, et digestiones musicae Missae Anglicanae et Canticorum Vesperarum (scilicet Magnificat et Nunc Dimittis).