Ecclesia Sancti Georgii (Ysenacum)

E Vicipaedia
Prospectus occidentalis

Ecclesia Sancti Georgii (Theodisce: Georgenkirche) oratorium protestanticum principale urbis Ysenaci est. Georgius Philippus Telemannus, Ioannes Pachelbel, Ioannes Melchior Molter et fratres Mauersberger hic concentus habuerunt. A latero plateae septentrionali invenitur Palatium urbanum cum pinacotheca.

Historia[recensere | fontem recensere]

Basilica Romanica anno 1196 primam mentionem habuit. Partes maximi momenti egit tamquam ecclesia sepulchralis lantgraviorum Thuringiensium necnon in matrimonio inter Ludovicum IV et principissam Hungaricam Elisabeth canonizatam. Anno 1292 incendium templum, quod annis inter 1182 et 1188 aedificatum erat, damno affecit. Tabulae cipporum post altare saeculi XIV demum sunt, unde concluditur eas originales haud esse: valoris attamen sunt magni, agitur de tabulis Ludovici Castelli Wartburgensis fundatoris, lantgraviorum quorundam sex et uxorum duarum.

Restructuratio fiebat ab anno 1515, cum ecclesia tribus paribus navibus artis Gothicis exeuntis instrueretur. Die 2 Maii 1521 Martinus Lutherus a diaeta Wormatiensi reversus hic praedicavit, antequam exul in castellum in monte situm sese conferret. Belli rustici damna sanationem urgenter postulabant, in qua et matronea in templum venerunt. Commutationes architectonicae plurimae postea venerunt. Domus campanarum prisca, quae ab oratorio separata, ab annis 1970 inhabitatur. Turris 62 metra alta annis inter 1899 et 1902 addita est; tunc etiam exedra ad ingressus occidentem adiuncta est cum statua Ioannis Sebastiani Bach, qui hic die 23 Martii 1685 baptizatus est. Artificium hoc fecit Paulus Birr. Autumno anni 1989 ecclesia catervis criticorum civitatum locum conventualem praebuit.

Artificia nonnulla[recensere | fontem recensere]

Suggestum sacrum modo Baroco ornatissimum anni 1676 est, tegumentum organi tubulati anni 1719. Organum ipsum anno 1707 secundum consilia organistae officialis Ioannis Christophori Bach I, filii Henrici Bach Arnstadiensis, confectum erat. Organum novissimum in aedibus firmae Schuke paratum anno 1982 advenit. Lavacrum generis Gothici posterioris (anni 1505) et nostris diebus usurpatur. In turris crypta admirari possunt regentium ducum sarcophagi splendidi.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Sancti Georgii spectant.
Lege Ναὸς Ἁγίου Γεωργίου (Ἄϊζεναχ) ("Ecclesia Sancti Georgii (Ysenacum)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam