Ebstorf

E Vicipaedia
Wikidata Ebstorf
Res apud Vicidata repertae:
Ebstorf: insigne
Ebstorf: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°1′48″N 10°24′53″E
Numerus incolarum: 5 429
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Bevensen-Ebstorf (commune generale), Altes Amt Ebstorf, Circulus Uelzen

Geographia

Superficies: 27.29 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Hanstedt, Wriedel

Tabula aut despectus

Ebstorf: situs
Ebstorf: situs

Ebstorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Ad Ebstorf etiam vicus Altenebsdorf pertinent. Ab anno 2011 Ebstorf ad Bevensen-Ebstorf commune generale pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Apud Ebstorf anno 880 Saxones copiae ab exercitu Vicingorum victae sunt. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Ebstorf pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vicus Altenebsdorf cum Ebstorf coniunctus est. Anno eodem Ebstorf etiam caput communis generalis "Altes Amt Ebsdorf" factum est. Quod autem anno 2011 cum aliis communibus ad commune generale Bevensen-Ebstorf coniunctum est.

Monasterium et Mappa Mundi Epstorfensis[recensere | fontem recensere]

Monasterium Ebstorf
Mappa Mundi Ebstorfensis

Anno 1150 in Ebsdorf monasterium Ordinis Praemonstratensis conditum est. Ab anno 1197 ibi monachae Sancti Benedicti vixerunt. A tempore Reformationis ad Fidem Lutheranum monachae transierunt. Anno 1830 ibi Mappa Mundi Ebstorfensis inventa est, quae circa annum 1300 perfectum maxima medii aevi fuit. Anno 1943 Hannoverae combusta est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ebstorf spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!