Dysthymia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Dysthymia (Graece δυσθυμία 'melancholia', < δυσ- 'difficilis' + θυμία ferre ; lexice contra euphoriam) est status mentis et animi motus in medicina agnotus, quo homo acrem depressionis chronicae sensum, taedium, et aliquando animum alienatum a mundo patitur,[1][2] Notio a Roberto Spitzer (editore Diagnostic and Statistical Manual of Mental Disorders, DSM-III) Societatis Psychiatricae Americanae decennio 198 exeunte facta est ut verbis depressive personality (Anglice, personalitati depressivae) substitueret.[3]

Perturbationes animi dysphoriam inducere possunt, saepe periculo mortis voluntariae, praecipue in homibus quibus est perturbatio bipolaris qui in statu depressionis sunt.[1] Quia verbum solum ad condicionem animi spectat, homines communibus vitae rebus respondentes, sicut aegritudo et maeror, dysthymiam pati possunt. Dysthymia etiam per substantias chemicas induci potest, inter quas medicamenta psychoactiva, sicut antipsychotica usitata et inusitata.[4]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Abbess, John F.. "Glossary of terms in the field of psychiatry and neurology" .
  2. Turner, Samuel M.; Hersen, Michel; Beidel, Deborah C., eds. (2007). Adult Psychopathology and Diagnosis (5a ed.). Hoboken Novae Caesareae: John Wiley. ISBN 978-0-471-74584-6  .
  3. Brody, Jane (30 Ianuarii 1995). "Help awaits those who live with sadness". Daytona Beach, Florida. p. 54 
  4. Neuroleptic (antipsychotic) dysphoria | biopsychiatry.com.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!