Dulcis in fundo
E Vicipaedia
Dulcis in fundo est sententia pseudo-Latina qua Itali utuntur, quae autem abest litteris Latinis (similis "felici termino" gestis laboribus lassis) origine ignota et significatione dubia. In Latinitate classica sententia tintinnat, quoniam adiectivum dulcis invenitur in genere masculino vel feminino (corrigendum ergo est ut dulce), itaque eiusmodi refert ad hominem dulcem situm in ruri vel loco profundo, sed Italiane loquentes sententiam quasi cibus dulcis in fine intellegunt, quamobrem ad litteram haec sententia sensum gastronomicum habet, quia ad dulces cibos refert, qui eduntur ad pastus finem. Sensum etiam translativum habet, id est res dulces [bonae] in fine veniunt (post amaras [malas])