Dorothea Bär

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dorothea Bär anno 2010

Dorothea Bär (nata die 19 Aprilis 1978 Bambergae) rerum politicarum perita Theodisca et sodalis factionis CSU est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Anno 1999 Bär testimonium maturitatis accepit ac Monachii ac Berolini rebus publicis studebat. Anno 2005 diploma accepit. Tum diurnaria in stationibus diversis radiophonicis operam dedit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Bär viro nupsit et duas filias et unum filium habet[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bär anno 1992 ad Unionem Iuvenilem accessit atque anno 1994 ad CSU factionem. Annis 2001 - 2003 praeses Consociationum Studiosorum Christianorum Democraticorum (RCDS) Bavariae fuit et annis 2003 - 2007 praeses vicaria Unionis Iuvenilis Bavariae, anno 2008 Unionis Iuvenilis totius Germaniae. Ab anno 2009 secretaria generalis vicaria factionis CSU est. Anno 2002 primo legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est, anno 2005 pauca suffragia ei defecerunt, ut iterum eligeretur. Sed iam die 23 Novembris 2005 pro Gunthero Beckstein, qui mandatum deposuit, legata suffecta est. Anno 2009 iterum electa est. Nunc est perita fractionis familiarum, seniorum, feminarum atque iuventutis[2]. Et anno 2013 legata ad parlamentum electa est[3]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]