Disputatio Usoris:Pappalardi

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Carcer Mamertinus, carcer publicus, qui in foro Romano prope curiam situs est. In hoc loco, qui sub terram est et per apertionem in solo factam intratur, primo saeculo a.Chr.n. coniurati Catilinae iugulati sunt. In illa scriptura Gai Sallustii, quae "De coniuratione Catilinae" inscribitur, fertur de Lentulo Cethegoque, complicibus Catilinae, supplicium sumptum esse. Marcus Lullius Cicero, accusator et consul anni LXIII, hos hostes rei publicae ipse ad carcerem duxisse dicitur. Alius notissimus captivus Carceris Mamertini Vercingetorix est, ille dux Gallorum, qui in Gallia captus Romam ductus postea in hoc carcere interfectus est. Ei, qui nostra aetate Romam visitant, adhuc eum locum visere possunt.