Disputatio Usoris:Margum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Marge!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! Donatello (disputatio) 21:03, 19 Iunii 2013 (UTC).[reply]

motiones recentes[fontem recensere]

Salve Margum! Motio commentationis "Schisma Orientale" ad "Schisma anni 1054" mihi bene videtur. Quare autem nomen "Ecclesia Orthodoxa Serbiae" verius sit quam "Ecclesia Orthodoxa Serbica" (similiter Russica>Russiae etc.) non liquet. Altera Serbice Српска Православна Црква vocatur ("Serbica", non "Serbiae"), altera Russice Русская Православная Церковь ("Russica", non "Russiae")!--Utilo (disputatio) 14:09, 16 Septembris 2013 (UTC)[reply]