Disputatio Usoris:Jfilipemo

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Jfilipemo!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 11:39, 21 Aprilis 2010 (UTC)[reply]

De Aeminio et Conimbriga[fontem recensere]

Vide, s.t.p., Vicipaedia:Taberna#De Aeminio et Conimbriga et opinionem tuam adde! Gratias ... Andrew Dalby (disputatio) 11:42, 23 Aprilis 2010 (UTC)[reply]

De Sellio[fontem recensere]

Xaverius Ioanni s.p.d. Feci mutationes parvas in pagina de Sellio. Si tibi placet, eas vide, quod illud est formatum proprium paginis. Semper categorias adde, lemma paginae in litteras pingues scribe et nexus intervicos (ad vicipaedias alias) inseras. --Xaverius 22:42, 23 Aprilis 2010 (UTC)[reply]

Gratias tibi ago, quia in Vicipaediae scribendae arte incipio. Et linguam latinam per plus quam X annos oblitus sumJfilipemo 22:47, 23 Aprilis 2010 (UTC)[reply]
Si id malis, in lingua Lusitanica loquere possumus! Etiam, fortasse tibi placet formulam hanc: {{nuntii latine placent}}. Eam ostendas in pagina usoris tua, ita alii vicipaediani tibi latine scribant.--Xaverius 23:39, 23 Aprilis 2010 (UTC)[reply]