Disputatio Usoris:Human-potato hybrid

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Hybrida!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 10:15, 11 Februarii 2018 (UTC)[reply]

De lemmatibus alternativis[fontem recensere]

Quando lemma alternativum addis, sicut nuper addidisti in paginas Ricmondia et Urbs Lacus Salsi, necesse est fontem fidei dignum citare. Nullo fonte reperto, lemma alternativum (sicut olim Carthago) post aliquot tempus delendum est.

Si autem tu paginas aliquas reperis quae plura lemmata Latina habet, nullis fontibus citatis, utile est formulam {{FD ref}} iuxta lemmata dubia inserere ... aut fontem reperire et citare si potes! Formula rite imposita, licebit tibi aut alio Vicipaediano, post aliquot dies, lemmata minus utilia, fontibus carentibus, delere. Lectoribus enim curamus nomina Latina selecta fideique digna praebere.

Salve optime! Andrew Dalby (disputatio) 10:15, 11 Februarii 2018 (UTC)[reply]