Disputatio Usoris:Gualterius II

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Gualteri!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!--Xaverius 14:44, 24 Maii 2008 (UTC)[reply]

Renaming an account[fontem recensere]

Hello Gualterius, in case you want to rename your account, see here: Vicipaedia:Nomina_usorum#De_nomen_usoris_mutando --Rolandus 18:07, 24 Maii 2008 (UTC)[reply]

non possum nomine meo uti (quia situs iam non me agnoscit), ergo nomen mutavi. Quomodo possum nomine pristino denuo uti?
If you entered your e-mail address in Special:Preferences and confirmed your e-mail address as described there, then you can easily change your password so that you can log in again: Just go to Special:Userlogin, enter your username and click on "Tesseram novam per litteras electronicas petere". You will be sent an e-mail containing instructions on how to change your password. --UV 20:51, 24 Maii 2008 (UTC)[reply]
Gualterius , I fear you did not provide an email. Clicking on "Litteras electronicas usori mittere" shows: "Hic usor inscriptionem electronicam ratam non dedit, aut nuntia ab aliis usoribus non vult." I do not know, whether Adam Episcopus can send you a password. If it is technically possible, there is the underlying problem how you could attest that you (= Gualterius II) are the person behind the account Gualterius de Reptilibus. In case you are using Firefox and saved your password in Firefox, you could figure out your password. --Rolandus 22:18, 24 Maii 2008 (UTC)[reply]

Salve! Please remember to add a stub formula when you write a short page. {{Biologia-stipula}} may be of relevance to you. Harrissimo 16:39, 27 Maii 2008 (UTC).[reply]

Unde habes indicem cognominum?[fontem recensere]

Gualteri, unde habes indicem cognominum "Romanorum" quae in pagina Cognomen addis? Aliqua non sunt cognomina Romana, ut credo, sed nomina (gentilicia); aliqua sunt non-Romana, ut credo. Habesne fontes? Andrew Dalby (disputatio) 17:46, 5 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Ah! Nunc video. Habes e pagina aliae cuiusdam Vicipaediae. Sed exstant errores in hoc indice ... Andrew Dalby (disputatio) 18:01, 5 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Ignosce mihi, sed a Vicipaedia Italica tuli --- Gualterius II
Mihi etiam ignosce. Paulisper dubitavi, sed nunc video indicem fortasse utile futurum; possumus ameliorare. Sic semper apud Vicipaediam! Salve -- Andrew Dalby (disputatio) 21:21, 5 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Intelligis, mi Gualteri: quia nomina in hac pagina multiplicavisti sine fontibus et cum nexibus falsis, dubitavi informationes tuas. Et ego et tu tempus perdidimus. Sed sic semper erit: id quod scribis sine fontibus, alii dubitabunt! Igitur, aut fontes citare oportet (et, scio, sic saepe facis!), aut, si tempus caret, addere formulam {{In progressu}}Nomen formulae mutavit --Grufo {{In usu}} ad caput paginae novae. Si id facis, alii paginas tuas rarius mutabunt. Salve! Andrew Dalby (disputatio) 17:34, 8 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Miscellanea[fontem recensere]

Amice Gualterii, macte novis commentariis scriptis! Ecce parvum consilium:

• Solitus verborum ordo est prima aevi Iurassici inferioris pars, non pars prima aevi Iurassici inferioris. Exemplum clarissimum in Bradley's Arnold (#85) est vera animi magnitudo (Anglice: 'true greatness of mind'), non magnitudo vera animi.
• Verbum incipere temporibus praesente et imperfecto usitate adhibetur; perfecto, coepere. IacobusAmor 11:43, 9 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Reverti nonnulla quod fecisti ad Faustus, quia Faustus re vera fuit praenomen Romanum: Faustus Cornelius Sulla fuit filius Sullae dictatoris. Sed, si etiam fuit cognomen, potes addere exempla. Andrew Dalby (disputatio) 14:26, 13 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Quomodo scis Caeso cognomen esse? Habes exemplum? Adde in pagina, s.t.p.! Andrew Dalby (disputatio) 15:32, 13 Iunii 2008 (UTC)[reply]
In vocabulario Il nuovissimo Campanini-Carboni scriptum est cognomen esse, sed exemplum non datur
Gratias multas ago. Eum fontem in pagina addidi. Unde rem derivant, nescio! Andrew Dalby (disputatio) 19:55, 14 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Paginas de nominibus[fontem recensere]

Si creas paginam de nomine vel cognomine vel praenomine, potes in summa pagina addere formulam {{Disnomen}}. Hanc rem in Tabernam nuper disputavimus; sed, infeliciter, Anglice disputavimus! Ignosce ... Andrew Dalby (disputatio) 19:55, 14 Iunii 2008 (UTC)[reply]

De Categoria:Praenomina Romana antiqua et Categoria:Cognomina Romana antiqua: macte! Optime fecisti! Andrew Dalby (disputatio) 11:25, 16 Iunii 2008 (UTC)[reply]
De Hermannis autem dubito! Cur credis Hermannus praenomen Anglicum esse? Habes fontem pro nomine "Hermannopolis" illorum urbium C.F.A.? Apud Vicipaediam non licet fingere! Aut adde fontes, aut, si fingis, reverte s.t.p.! Andrew Dalby (disputatio) 14:40, 16 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Hermannus praenomine Anglice est Harman (e.g. Andrew Harman, Gilbert Harman, Nigel Harman), de urbibus credebam nomen urbis cui (prae)nomen hominis esse Latine semper ex illo nomine proprio cum exitu -polis fabricari; nisi ita est, id corrigo.
Gratias pro responsum. Harman est cognomen Anglicum, minime praenomen. Nomina urbium non licet fabricari nec fingere. Andrew Dalby (disputatio) 14:58, 16 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Categoriae nominum[fontem recensere]

De utilitate harum categoriarum dubito. Fortasse ad Tabernam ire debes ibique exponere id quod vis facere? Andrew Dalby (disputatio) 14:47, 16 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Vide nunc id quod feci (per experimentum) apud Gratia (nomen) et Grace et Grazia. Si ita facimus, in paginis Categoria:Praenomina Italica (etc.) habebimus indicem verum praenominum Italicorum (etc.); et possumus omnes paginas nominum ad paginas in aliis Vicipaediis nectere. Quid credis: id possumus, necne? Andrew Dalby (disputatio) 17:11, 16 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Hodie apud paginam meam disputationis Rolandus confirmat "redirectiones molles" (sicut ego feci pro Grace et Grazia) a Google repertas esse. Igitur, fortasse, utiles sunt; possumus in eis categorias addere, et numerum paginarum crescere faciunt. Quid credis?
De multis categoriis in una pagina, ut dixi, dubitavi; sed paginas quas de nominibus creas, cum variationibus in aliis linguis, admiro. Andrew Dalby (disputatio) 09:22, 17 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Equidem bene est

Oppidum Sancti Cassiani[fontem recensere]

Cur scribis Oppidum Sancti Cassiani si vulgo est "oppidum Sancti Ferdinandi"? --Alex1011 23:29, 19 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Quia nomen pristinum et Latinum est Oppidum Sancti Cassiani