Disputatio Usoris:Gaius Laelius

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Laeli!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 13:11, 4 Iulii 2011 (UTC)[reply]

Salve Andreas, gratias plurimas tibi ago. Ignosce mihi utori adhuc novo. Etsi linguam Latinam scribere fere possem, confiteor me de Vicipaedia adhibenda parum scire. Necesse est opem mihi aliquando feratis. De Insula Melita in animo est mihi scribere corrigereque. Errores enim multi in harum insularum rerumque Melitensium nominibus sunt. Si aliquid in situ Vicipaedia vel abrumpam vel malum faciam, si vis, haec ordina et semper mihi ignosce!

Multae sunt res quas mutare non possum. Incipiamus paginam "Lingua Melitensis" corrigere. In hac pagina inest arca flava quae Lingua Melittica adhuc continet. Nescio quomodo hoc corrigam. Gratias. Vale! Laelius 16:29, 4 Iulii 2011 (UTC)[reply]

Your account will be renamed[fontem recensere]

03:13, 18 Martii 2015 (UTC)