Disputatio Categoriae:Praenomina Russica

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Quid haec categoria sibi postulat? Religionis Christianae causa, Russi ut plurimum nomina originis Hebraicae (e.g. Ivan - Ioannes, Marija - Maria, Michail - Michael), Graecae (e.g. Aleksandr - Alexander, Elena - Helena, Georgij / Jurij / Egor - Georgius) et Latinae (Julija - Iulia, Roman - Romanus, Sergej - Sergius) habent. Etiam in usu communo sunt nonnulla praenomina originis Scandinavicae (ut Igor ' - Inguarus, Oleg - Helgus et Ol'ga - Helga) atque Slavicae antiquae (Vladimir - Vladimirus, Vjačeslav - Venceslaus). Nominibus e verbis Russicis, capitulatim tempore Sovietico (ut Trud, i.e. Labor) creatis, rarissime utuntur.

Nunc in hac categoria video paginas tres: Hermannus, Valter et Vladimirus. Primum illorum Russice vulgo German pronunciatur et cum Latino Germanus vel Germanico Hermann origine sua coniungitur. Ut certi dicunt, Hermannus (German) Titov voluntate Nicetae (Nikita) Chruščëv (possessoris praenominis originis Graecae) non primus, sed secundus cosmonauta Sovieticus factus est ob nomen suum "non Russicum". Secundum autem est nomen Germanicum Walter (Gualterius), in Russia praesertim inter homines gentis Theodiscae in usu. Tertius praenomen - Vladimirus (seu Volodimirus), quum Slavicum est, non est plus Russicum (Vladimir), quam, e.g., Ucrainicum (Volodymyr).

Si inclusio fere omnium praenominum in "mundo Christiano" communium ad hanc categoriam non accipienda est, fortasse melior est solum redirectiones a versionibus vulgaribus Russicis ad versiones Latinas praenominum hic habere (e.g. Ivan: #REDIRECT [[Ioannes]]; [[Categoria:Praenomina Russica]]? -- Alexander Geraščenko (disputatio) 12:03, 19 Aprilis 2013 (UTC)[reply]

Redirectiones ad hanc categoriam addi. -- Alexander Geraščenko (disputatio) 14:18, 20 Aprilis 2013 (UTC)[reply]

Censeo te optime fecisse! Andrew Dalby (disputatio) 15:35, 20 Aprilis 2013 (UTC)[reply]