Disputatio:Via Egnatia

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Mihi videtur Illyricum scribere oportere.

Recapitulans[fontem recensere]

In contextu sic scriptum est: Hoc iter, traiectum a Brundisio recapitulans. Recapitulans? Quid hoc significat?

Bene quaeris. Egomet ipse ita scripsi (anno 2010) ... nescio cur. Nuper rescripsi: an melius? Andrew Dalby (disputatio) 12:32, 5 Novembris 2018 (UTC)[reply]
Pro captu meo etiam plus correxi, verbum illud recapitulandi, quod in vocabulariis non invenio, plane exturbavi. Spero equidem idem nunc ferme legi, quod legendum tibi fuerit in animo.
Iterum gratias ago. "Recapitulo" apud Lewis & Short repperi, sed hoc parvo momento est!
In citatione orthographiam fontis restitui. Andrew Dalby (disputatio) 19:40, 5 Novembris 2018 (UTC)[reply]
Scripturam "fontium" ego non puto esse sine mente amplectendam. Exempli gratia, nonne "m.p." significat "milia passuum" aut "num." "numero"? Nonne illorum scriptor notis sua scripsit ideo tantum, ut parceret sive membranae pretiosae sive lapidi laborioso? Nonne nobis, ex contrario, qui computatris cotidie utamur ad scribendum reque electronica per hercle facili, nonne, inquam, datum est nobis illa plene scribi sine eo quidem negotio, quo olim gravatus erat et librarius et lapidarius? Cur ergo, oro te, "m. p." debet tua sententia scribi potius quam "milia passuum", cum utrumque sit idem, hoc tamen illo multo hercle planius?
Citationes signis "" rubricatas melius est ad pedem litterarum reddere. Verba seu litterae ad lectoris intellectum suppletae intra [] addi possunt.
Erravi (confiteor) quia hanc citationem intra circumiacentem textum involvi. Auctor mihi carissimus, Athenaeus Naucratita, eandem rem facere solet, editoribus et lectoribus aegre ferentibus. Corrigo. Andrew Dalby (disputatio) 09:21, 6 Novembris 2018 (UTC)[reply]
Sed non respondisti, cur tibi tantopere liberet scribere "m. p." pro eo quod est "milia passuum" et "num." pro eo quod est "numero". Nec dedisti rationem, cur usurparetur compendium, cum plenis verbis uti esset multo expeditius. Num non est tibi certum, quid compendia haec significent? Praeterea, in fontis contextu iter non "incipit", sed describi mihi potius videtur.
Verbis citationes ... melius est ad pedem litterarum reddere respondi. Utilius nobis ambobus erit, hac disputatione relicta, rursus opus encyclopaedicum suscipere. Andrew Dalby (disputatio) 12:16, 11 Novembris 2018 (UTC)[reply]