Disputatio:Primum Bellum Iudaicum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Verba e disputatione quae est Disputatio:Tertium Bellum Iudaicum huc rescripta[fontem recensere]

Nonne hoc debet nominari "Bellum Iudaicum tertium"?

Tibi licet fontem citare. De bello "tertio" nullum fontem usque adhuc repperi, sed idem bellum "secundum bellum iudaicum" (hoc ordine verborum) Latine appellatum confirmavi. Andrew Dalby (disputatio) 17:52, 29 Maii 2018 (UTC)[reply]
Videas velim paginam disputandi bellum Iudaicum primum.
Gratias tibi ago. Andrew Dalby (disputatio) 20:47, 29 Maii 2018 (UTC)[reply]
De minima re. Sed quid nunc?
Exempla tua aliis paginis satis multis relevant, non "bellis Iudaicis" tantum. (Homo sapiens bella sua renovare solet.) Ergo opiniones aliorum in Vicipaedia:Taberna iam postulavi. Videbimus ... Andrew Dalby (disputatio) 08:36, 30 Maii 2018 (UTC)[reply]

Bellum + populi nomen + numerale[fontem recensere]

  • Cic. inv. 2.52: C. Flaminius, is qui consul rem male gessit bello Punico secundo
  • Cic. Brutus 57.6: Q. Metellus, is qui bello Punico secundo
  • Cic. Brutus 60.2: at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo
  • Cic. Rep. 1.1.3: duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi sanguine suo restinxissent
  • Cic. ND. 2.7.9: Nihil nos P. Clodi bello Punico primo temeritas movebit
  • Cic. Div. 1.77: Quid? bello Punico secundo nonne C. Flaminius consul iterum neglexit signa rerum futurarum
  • Cic. Div. 2.20: Si enim fatum fuit classes populi Romani bello Punico primo, alteram naufragio, alteram a Poenis depressam
  • Cic. Div. 2.21: Quodsi fatum fuit bello Punico secundo exercitum populi Romani ad lacum Trasumennum interire
  • Cic. Off. 3.47: tum maxime bello Punico secundo
  • Sall. Iug. 5.4: Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal
  • Asconius, In Pisonem 11.10: Fuit autem nepos M. Marcelli eius qui bello Punico secundo Syracusas vicit
  • Plin. Nat. 7.213: M. Varro primum statutum in publico secundum Rostra in columna tradit bello Punico primo
  • Plin. Nat. 21.8: L. Fulvius argentarius bello Punico secundo
  • Plin. Nat. 33.44: librale autem pondus aeris imminutum est bello Punico primo
  • Plin. Nat. 33.55: septem annis ante bellum Punicum tertium
  • Val. Max. 1.6.3: bello etiam Punico secundo constitit

Numerale + populi nomen + bellum[fontem recensere]

  • Cic. Off. 1.39: ut primo Punico bello Regulus captus a Poenis
  • Cic. Luc. 13.11: C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit
  • Liv. 9.19: equidem cum per annos quattuor et uiginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor
  • Liv. 21.1: et haud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello
  • Liv. 22.23: quod sic primo Punico bello factum erat
  • Liv. 22.42: Flamini tamen recens casus Claudique consulis primo Punico bello memorata naualis clades
  • Liv. 22.60: ut nobis adulescentibus priore Punico bello Calpurnius Flamma trecentis uoluntariis
  • Liv. 24.9: quinto anno secundi Punici belli
  • Liv. 28.12: quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter duces militesque commissa fuerant
  • Liv. 28.44: et priore Punico bello tum cum de Sicilia
  • Liv. 34.42: horum patres primo anno secundi Punici belli consules fuerant
  • Plin. Nat. 7.139: qui plurimos elephantos ex primo Punico bello duxit in triumpho
  • Plin. Nat. 7.213: usque ad primum Punicum bellum
  • Plin. Nat. 10.139: undecim annis ante tertium Punicum bellum
  • Plin. Nat. 16.192: mirum apud antiquos primo Punico bello
  • Plin. Nat. 33.20: promiscui autem usus alterum secundo Punico bello
  • Plin. Nat. 33.44: quinque annis ante primum Punicum bellum
  • Plin. Nat. 36.185: post tertium bellum Punicum initum
  • Ps.-Quint. D. Mai. 9.20: Terentium, quem inter ceteros captivos secundo Punico bello Scipio Africanus vinculis exsolverat
  • Val. Max. 1.1.14: tertio Punico bello religiosissimi spiritus
  • Val. Max. 2.2.1: de tertio Punico bello indicendo

Numerale + bellum + populi nomen[fontem recensere]

  • Sall. Hist. 1.11: Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum.

Populi nomen + bellum + numerale[fontem recensere]

  • Asconius, In Pisonem 2.25: Video enim in annalibus eorum qui Punicum bellum secundum scripserunt tradi Placentiam

Populi nomen + numerale + bellum[fontem recensere]

  • Plin. Nat. 5.75: statimque sumptum est Punicum tertium bellum

Bellum + numerale + populi nomen[fontem recensere]

  • Cic. Off. 1.79: M. Catonis bellum tertium Punicum

Ignoscite, sed haec colligendo fatigatum me in medio labore sensi. Utique ut ex his iam a me supra collectis apparet, ordo naturalis videtur esse aut bellum Iudaicum primum (secundum id quod placere videtur Ciceroni) aut primum Iudaicum bellum (secundum id quod placere videtur aetate Caesarum).