Disputatio:Oberweis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Historiam quae sequitur, e pagina deletam, hic restituo nisi omnino deperdita sit. Sed pro certo fontes carent ... An res utiles in hoc textu exstant? Andrew Dalby (disputatio) 17:38, 9 Iulii 2014 (UTC)[reply]

De Principio[fontem recensere]

Traditum est documentum, quod nos docet Hardwinum et coniugem suam monasterio Epternacensi possessiones suas in duobus locis, qui siti erant in pago Bedense, "scilicet Wolfsvalt quod situm est super fluvio Nimisa, et in Wis quod situm est super fluvio Prumia" anno tricensimo-uno regnante Karolo donasse. (Hoc nomen "Wis" fortasse significet Prumiae eluviones.) Igitur hoc est factum anno 802. Sic nescimus, quot annos Oberweis iam ante hanc donationem existiterit. Si autem illo loco nihil exstitisset, monasterio etiam nihil donari potuisset. Seriosam ergo historiam narrantes notamus Oberweis pagum circa mille et ducentroum esse annorum. Tamen inventa sunt testimonia Romanorum et Francorum: In illo agro enim, quo etiam hodie mortui sepeli solent et qui vocatur "Krämersberg" erant tumuli Francorum de saeculo septimo. Etiam in silva Behardro sunt inventa valla Celtica, ex quibus intellegi possit iam ante Christum natum homines ibi vixisse. Simili modo Archaeologum Richardum per silvas ambulantem asciulam praehistoricam invenisse huic rei testimonio est. Verismimile autem non est iam ante Romanos magnas colonias ad Prumiam fuisse. Nam primo Romani, et postea Franci, collebant in vallibus, quae a multis fontibus aquas ad vitam neccesarias apportare poterant. Romano Imperio perito in Oberweis, sicut tota in Eifila, tempori florentissimo erat finis. Aedificia pulcherrima incensa sunt. Germani et Franci denuo aedificabant igno et luto, ut non eorum coloniae postes facile cognosci possent. Secundum quod magister Altmayer scribit in chronica scholastica Oberweisensi "veteres domini de Oberweis, bonis susis destructis, consederunt in Novocastro".Regum Francorum tempore Oberweis erat "Gau Bedensi" vel "Bedgau" attributum, cuius fines erant Prumia, Lieser, Kiela et Ardennes et cuius nomen reduci potest ad Bedam, quam "Bitburg" vocamus et quae iam in itineriario Antonii Caesaris (82 a.C.n. usque ad 30 a.C.n.) dicta est. Saeculo nono, Oberweis iam erat parochia. Quam secundum quasdam illo tempore scriptas epistulas attribui potest parochiis decanatus Bedensis, qui suberat Archidecanatui Treverensi St. Petri. Alio autem loco de Parochia ad St. Remigium in Oberweis fortasse scribetur.