Dictatus papae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dictatus papae (Tabularium Vaticani)

Dictatus papae est decretum quod auctoritatem paparum firmavit. Dictatus a papa Gregorio VII anno 1075 nuntiatum est. Historici nesciunt an non Gregorius ipse Dictatum scripserit. Dictatus statuit:

  1. Quod Romana ecclesia a solo Domino sit fundata.
  2. Quod solus Romanus pontifex iure dicatur universalis.
  3. Quod ille solus possit deponere episcopos vel reconciliare.
  4. Quod legatus eius omnibus episcopis presit in concilio etiam inferioris gradus et adversus eos sententia depositionis possit dare.
  5. Quod absentes papa possit deponere.
  6. Quod cum excommunicatis ab illo inter cetera nec in eadem domo debemus manere.
  7. Quod illi soli licet pro temporis necessitate novas leges condere, novas plebes congregare, de canonica abbatiam facere et e contra, divitem episcopatum dividere et inopes unire.
  8. Quod solus possit uti imperialibus insigniis.
  9. Quos solius pape pedes omnes principes deosculentur.
  10. Quod illius solius nomen in ecclesiis recitetur.
  11. Quod hoc unicum est nomen in mundo.
  12. Quod illi liceat imperatores deponere.
  13. Quod illi liceat de sede ad sedem necessitate cogente episcopos transmutare.
  14. Quod de omni ecclesia quocunque voluerit clericum valeat ordinare.
  15. Quod ab illo ordinatus alii ecclesie preesse potest, sed non militare; et quod ab aliquo episcopo non debet superiorem gradum accipere.
  16. Quod nulla synodus absque precepto eius debet generalis vocari.
  17. Quod nullum capitulum nullusque liber canonicus habeatur absque illius auctoritate.
  18. Quod sententia illius a nullo debeat retractari et ipse omnium solus retractare possit.
  19. Quod a nemine ipse iudicari debeat.
  20. Quod nullus audeat condemnare apostolicam sedem appellantem.
  21. Quod maiores cause cuiuscunque ecclesie ad eam referri debeant.
  22. Quod Romana ecclesia nunquam erravit nec imperpetuum scriptura testante errabit.
  23. Quod Romanus pontifex, si canonice fuerit ordinatus, meritis beati Petri indubitanter effecitur sanctus testante sancto Ennodio Papiensi episcopo ei multis sanctis patribus faventibus, sicut in decretis beati Symachi pape continetur.
  24. Quod illius precepto et licentia subiectis liceat accusare.
  25. Quod absque synodali conventu possit episcopos deponere et reconciliare.
  26. Quod catholicus non habeatur, qui non concordat Romane ecclesie.
  27. Quod a fidelitate iniquorum subiectos potest absolvere.